Hľadaný výraz: Mt 5,33-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". 34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est, 35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis; 36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 37 Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est.

1

mail   print   facebook   twitter